Hľadaný výraz: Mt 11,7-19, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
7 Illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: “ Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? 8 Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce, qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. 9 Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam, dico vobis, et plus quam prophetam. 10 Hic est, de quo scriptum est: "Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te". 11 Amen dico vobis: Non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista; qui autem minor est in regno caelorum, maior est illo. 12 A diebus autem Ioannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. 13 Omnes enim Prophetae et Lex usque ad Ioannem prophetaverunt; 14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. 15 Qui habet aures, audiat. 16 Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus 17 dicunt: “Cecinimus vobis, et non saltastis; lamentavimus, et non planxistis”. 18 Venit enim Ioannes neque manducans neque bibens, et dicunt: “Daemonium habet!”; 19 venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: “Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum amicus et peccatorum!”. Et iustificata est sapientia ab operibus suis ”.

1

mail   print   facebook   twitter